Evangelium Secundum Lucam*

Caput 24: Versus 46

Oportebat,etc. Oportebat ut ministri qui poenitentiam et remissionem erant praedicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.
(* Traductions européennes)